Herman Brandes: Visio S. Pauli s. 7580:
|
Dies dominicus dies est electus, in quo gaudent angeli et archangeli maior
diebus ceteris. Interrogandum est, quis primus rogaverit deum, ut anime habeant
requiem in penis inferni. Id est beatus apostolus Paulus et Michahel archangelus,
quando iverunt ad infernum, quia deus voluit, ut Paulus videret penas inferni.
Vidit vero Paulus ante portas inferni arbores igneas et peccatores cruciatos et
suspensos in eis. Alii pendebant pedibus, alii manibus, alii capillis, alii auribus,
alii linguis, alii brachiis. Et iterum vidit fornacem ignis ardentem per septem
flammas in diversis coloribus, et puniebantur in eo peccatores. Et septem plage
erant in circuitu eius: prima nix, secunda glacies, tercia ignis, quarta sanguis,
quinta serpens, sexta fulgur, septima fetor. Et in illa anime peccatorum puniuntur,
qui non egerunt penitenciam post peccata commissa in hoc mundo. Ibi cruciantur
et recipiunt omnes secundum opera sua. Et alii flent, alii ululant, alii gemunt,
alii ardent et querunt mortem, quam non inveniunt, quia anime non possunt
mori. Timendus est nobis locus inferni, in quo est tristicia sine leticia, in quo est
dolor sempiternus, in quo est gemitus
|
cordis, in quo est bargidium magnum,
in quo est habundancia lacrimarum, cruciatio et dolor animarum, in quo est
rota ignea habens mille orbitas. Mille vicibus uno die ab angelo tartareo volvitur,
et in unaquaque vice mille anime cruciantur in ea. Postea vidit flumen orribile,
in quo multe bestie dyabolice erant quasi pisces in medio maris, que animas
peccatrices devorant sine ulla misericordia quasi lupi devorant oves.
|
Et desuper illud flumen est pons, per quem transeunt anime iuste sine ulla dubitacione,
et multe peccatrices anime merguntur unaqueque secundum meritum suum. Ibi sunt
multe bestie dyabolice multeque mansiones male preparate, sicut dicit dominus
in ewangelio: «Ligate eos per fasciculos ad comburendum; id est similes cum similibus,
adulteros cum adulteris, rapaces cum rapacibus, iniquos cum iniquis.» Tantum vero
potest quisque per pontem illum ire quantum habet meritum. Ibi vidit Paulus
multas animas dimersas, alie usque ad genua, alie usque ad umbilicum, alie usque ad labia,
alie usque ad supercilia, et perhenniter cruciantur. Et flevit Paulus et suspiravit et interrogavit
angelum, qui essent dimersi usque ad genua. Cui angelus dixit: «Qui se mittunt in sermonibus
alienis aliis detrahentes.» «Alii dimersi sunt usque ad umbilicum?» «Hi sunt fornicatores
et adulterantes, qui postea non recordantur venire ad penitenciam». «Alii mersi
usque ad labia?» «Hi sunt, qui lites faciunt inter se in ecclesia non audientes verbum dei.»
«Alii usque ad supercilia?» «Hi sunt, qui gaudent de malitia proximi sui.»
Et flevit Paulus et dixit: «Ve his, quibus preparantur tante pene!» Deinde vidit
alium locum tenebrosum plenum viris ac mulieribus comedentes linguas suas. De quibus ait
angelus: «Hi sunt feneratores pecu
|
niarum, qui usuras querunt et non sunt misericordes.
Propterea sunt in hac pena.» Et vidit alium locum, in quo omnes pene erant,
erantque ibi puelle nigre habentes vestimenta nigra, indute pice et sulfure et dracones
igneos et serpentes atque vipere circa colla sua. Et erant iiij angeli maligni increpantes eas
habentes cornua ignea, qui ibant in circuitu earum, dicentes: «Agnoscite filium
dei, qui mundum redemit.» Et interrogavit Paulus, que essent. Tunc sic respondit
angelus: «He sunt, que non servaverunt castitatem usque ad nuptias et maculate necaverunt
infantes suos* et in escam porcis et canibus dederunt et in fluminibus vel aliis
perdicionibus proiecerunt et postea penitenciam non fecerunt.»
| * v. 1. cum parentibus maculaverunt se et necaverunt infantes suos, stemmer bedre overens med den norrøne teksten.
(Et vidit in alio loco viros ac mulieres et vermes et serpentes comedentes eos.)
|
Post hoc vidit viros ac mulieres in loco glaciali, et ignis urebat de media parte et de media
frigebat. Hi erant, qui orphanis et viduis nocuerunt. Postea vidit viros ac mulieres super
canelia ampnis et fructus ante illos erant. Quibus non licebat aliquit sumere ex
eis. Hi erant, qui solvunt ieiunium ante tempus.
|
Mox vidit in alio loco unum senem inter iiij dyabolos plorantem et ullulantem.
Et interrogavit Paulus, quis esset. Dixitque angelus: «Episcopus negligens fuit;
non custodivit legem dei, non fuit castus de corpore vel de verbo nec cogitacione
vel opere, sed fuit avarus et dolosus atque superbus. Ideo sustinet innumerabiles
penas usque in diem iudicii.»
|
Et flevit Paulus. Et dixit ei angelus: «Quare ploras, Paule? Nondum vidisti maiores penas
inferni.» Et ostendit illi puteum signatum vij sigillis et ait illi: Sta longe, ut possis sustinere fetorem
|
hunc.» Et aperto ore putei surrexit fetor malus et durus superans omnes penas inferni.
Et dixit angelus: «Si quis mittatur in hoc puteo, non fiet commemoracio eius in conspectu
domini.» Et dixit Paulus: «Qui sunt hi, domine, qui mittuntur in eo?» Et dixit angelus:
«Qui non credunt, filium dei Christum venisse in carnem nec nasci ex Maria virgine et non
baptizati sunt nec communicati corpore et sanguine Christi.» (Et vidit in alio loco viros
ac mulieres et vermes et serpentes comedentes eos.)* Et erat anima una super
alteram quasi oves in ovili. Et erat profunditas eius quasi de terra ad celum. Et
audivit gemitum et suspirium magnum quasi tonitruum.
| * Dette motivet finnes på et annet sted i den norrøne versjonen, se foran.
Et postea aspexit in celum a terra ac vidit animam peccatoris inter dyabolos vij, quum
ululantem deducebant eo die de corpore. Et clamaverunt angeli dei contra eam
dicentes: «Ve, ve, misera anima, que operata es in terra?» Dixerunt ad invicem:
«Vide istam animam, quomodo contempsit in terra mandata dei. Mox illa legit
cartam suam, in qua erant peccata sua, et se ipsam iudicavit.» Tunc eam demones
susceperunt mittentes in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dencium.
Et dixit ei angelus: «Credis et agnoscis, quia sicut homo fecerit sic accippiet?
Post hoc in uno momento adduxerunt angeli animam iustam de corpore portantes ad
celum. Et audivit vocem milium angelorum letancium ac dicencium: «O anima leta,
felicissima, o beata, letare, quia fecisti voluntatem dei tui.» Deinde dixerunt hoc simul:
«Levate eam ante deum et ipsa leget opera sua bona.» Postea Michahel collocavit
eam in paradiso, ubi erant omnes sancti. Et clamor factus est contra animam
iustam, quasi celum et terra commoverentur.
|
Et exclamaverunt peccatores, qui erant in penis, dicentes: «Miserere nobis, Michahel
archangele, ac tu, Paule, dilectissime dei, intercedite pro nobis ad dominum.» Quibus
sic ait angelus: «Flete et flebo vobiscum et Paulus fleat, ut, si
|
forte misereatur
vestri, oremus, ut vobis donet misericors deus aliquid refrigerium.» Audientes hoc,
qui erant in penis, exclamaverunt una voce et Michahel archangelus et Paulus
apostolus et milia milium angelorum. Tunc audito sono eorum in quarto celo
dicencium: «Miserere, Christe, filiis hominum», deus descendit de celo et dyadema
in capite eius. Quem ita deprecantur, qui in inferno erant, una voce dicentes:
«Miserere nobis, fili Davit excelsi.» Et vox filii dei audita est per omnes penas:
«Quit boni fecistis? Quare postulatis a me requiem? Ego crucifixus fui pro vobis.
lancea perforatus, clavis confixus, acetum cum felle mixtum dedistis mihi in potum. Ego pro
vobis me ipsum in martirio dedi, ut viveretis mecum. Sed vos fuistis fures et avari et invidiosi
superbi et maledicti, nec ullum bonum egistis nec penitenciam nec ieiunium nec
elemosinam, sed mendaces fuistis in vita vestra.» Post hoc prostravit se Michahel et
Paulus et angelorum milia milium ante filium dei, ut requiem haberent die dominico
omnes, qui erant in inferno. Et ait dominus: «Propter Michahelem et Paulum et angelos
meos et bonitatem meam maxime dono vobis requiem ab hora nona sabbati usque in prima
hora secunde ferie.» Mestus ergo hostiarius baratri, cui nomen canis est Cerberus;
eternaliter elevavit caput suum tristis super omnes penas. Vere letati sunt omnes,
qui cruciabantur ibi, ac clamaverunt dicentes: «Benedicimus te, fili Davit excelsi, qui
donasti nobis refrigerium in spacio unius diei et noctis. Nam plus est nobis remedium
huius diei et noctis quam totum tempus vite, quod consumptum est super terram.» Ideo qui
custodierunt ipsum sanctum diem dominicum, habeant partem cum angelis dei.
|
Et interrogavit Paulus ange
|
lum, quot pene sint in inferno. Cui ait angelus: «Sunt pene
c. xliiij milia, et si essent c. viri loquentes ab inicio mundi et unusquisque c iiij
Linguas* ferreas haberent, non possent dinumerare penas inferni.»
| * Tallet c. iiij må vel være framkommet ved en slags dittografi, etter det foregående c. xl iiij.
Nos vero, karissimi fratres, audientes ista mala convertamur ad dominum, ut
regnemus cum ipso et vivamus in secula seculorum. Amen.
| |